ad Moab haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel vae
super Nabo quoniam vastata est et confusa capta est Cariathaim
confusa est fortis et tremuit
non est ultra exultatio in Moab contra Esebon cogitaverunt
malum venite et disperdamus eam de gente ergo silens
conticesces sequeturque te gladius
vox clamoris de Oronaim vastitas et contritio magna
contrita est Moab adnuntiate clamorem parvulis eius
per ascensum enim Luaith plorans ascendet in fletu quoniam
in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt
fugite salvate animas vestras et eritis quasi myrice in
deserto
pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et
in thesauris tuis tu quoque capieris et ibit Chamos in
transmigrationem sacerdotes eius et principes eius simul
et veniet praedo ad omnem urbem et urbs nulla salvabitur et
peribit vallis et dissipabuntur campestria quoniam dixit
Dominus
date florem Moab quia floriens egredietur et civitates eius
desertae erunt et inhabitabiles
maledictus qui facit opus Domini fraudulenter et
maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine
fertilis fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in
fecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in
transmigrationem non abiit idcirco permansit gustus eius in eo
et odor eius non est inmutatus
propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam ei
ordinatores et stratores laguncularum et sternent eum et vasa
eius exhaurient et lagoenas eorum conlident
et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus
Israhel a Bethel in qua habebat fiduciam
quomodo dicitis fortes sumus et viri robusti ad
proeliandum
vastata est Moab et civitates illius ascenderunt et electi
iuvenes eius descenderunt in occisionem ait Rex Dominus
exercituum nomen ei
prope est interitus Moab ut veniat et malum eius velociter
adcurret nimis
consolamini eum omnes qui estis in circuitu eius et
universi qui scitis nomen eius dicite quomodo confracta est
virga fortis baculus gloriosus
descende de gloria et sede in siti habitatio filiae Dibon
quoniam vastator Moab ascendet ad te dissipabit munitiones tuas
in via sta et prospice habitatio Aroer interroga fugientem
et eum qui evasit dic quid accidit
confusus est Moab quoniam victus est ululate et clamate
adnuntiate in Arnon quoniam vastata est Moab
et iudicium venit ad terram campestrem super Helon et
super Iaesa et super Mefath
et super Dibon et super Nabo et super domum Deblathaim
et super Cariathaim et super Bethgamul et super Bethmaon
et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates
terrae Moab quae longe et quae prope sunt
abscisum est cornu Moab et brachium eius contritum est ait
Dominus
inebriate eum quoniam contra Dominum erectus est et
adlidet manum Moab in vomitu suo et erit in derisum etiam ipse
fuit enim in derisum tibi Israhel quasi inter fures
repperisses eum propter verba ergo tua quae adversum illum
locutus es captivus duceris
relinquite civitates et habitate in petra habitatores Moab
et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis
audivimus superbiam Moab superbus est valde sublimitatem
eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis illius
ego scio ait Dominus iactantiam eius et quod non sit iuxta
eam virtus eius nec iuxta quod poterat conata sit facere
ideo super Moab heiulabo et ad Moab universam clamabo ad
viros muri fictilis lamentantes
de planctu Iazer plorabo tibi vinea Sobema propagines tuae
transierunt mare usque ad mare Iazer pervenerunt super messem
tuam et vindemiam tuam praedo inruit
ablata est laetitia et exultatio de Carmelo et de terra
Moab et vinum de torcularibus sustuli nequaquam calcator uvae
solitum celeuma cantabit
de clamore Esebon usque Eleale et Iaesa dederunt vocem
suam a Segor usque ad Oronaim vitula conternante aquae quoque
Namrim pessimae erunt
et auferam de Moab ait Dominus offerentem in excelsis et
sacrificantem diis eius
propterea cor meum ad Moab quasi tibiae resonabit et cor
meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum quia plus
fecit quam potuit idcirco perierunt
omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit in
cunctis manibus conligatio et super omne dorsum cilicium
super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus
quia contrivi Moab sicut vas inutile ait Dominus
quomodo victa est et ululaverunt quomodo deiecit cervicem
Moab et confusus est eritque Moab in derisum et in exemplum
omnibus in circuitu suo
haec dicit Dominus ecce quasi aquila evolabit et extendet
alas suas ad Moab
capta est Carioth et munitiones conprehensae sunt et erit
cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis
et cessabit Moab esse populus quoniam contra Dominum
gloriatus est
pavor et fovea et laqueus super te o habitator Moab ait
Dominus
qui fugit a facie pavoris cadet in foveam et qui
conscenderit de fovea capietur laqueo adducam enim super Moab
annum visitationis eorum dicit Dominus
in umbra Esebon steterunt de laqueo fugientes quia ignis
egressus est de Esebon et flamma de medio Seon et devorabit
partem Moab et verticem filiorum tumultus
vae tibi Moab peristi popule Chamos quia conprehensi sunt
filii tui et filiae tuae in captivitatem
et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus ait
Dominus hucusque iudicia Moab